monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 15
omnibus quidem prodest subinde animum relaxare, excitatur enim otio vigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur, nulli tamen intermissio manifestius proderat: quotiens ex intervallo surrexerat, multo acrius violentiusque dicebat; exultabat enim novato atque integro robore et tantum a se exprimabat, quantum concupierat. nesciebat dispensare vires suas sed immoderati adversus se imperii fuit, ideoque studium eius prohibere debebat, quia regi non poterat. itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassittudinem, quae non minor est quam corporis sed occultior.